Numbers 26

etc. ORIG., hom. 21 in Num. Quia illi qui primo asciti fuerant pro peccato ceciderunt, etc., usque ad his autem cuncta quae promittuntur impleta sunt. Iterum populus numeratur et Levitae, ut interfectis primis carnalibus, novus populus Dei censeatur, qui per Jordanis baptismum transeat, et coelestis haereditatis repromissionem accipiat. . ORIG., ubi supra. Reprobatur prior populus qui est in circumcisione, etc., usque ad et merae divinitatis capaces per puritatem effecti. ID. Terrae hujus divisio, etc., usque ad sed illius quae urbibus contigua est. Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terrae sortiatur; quae minor autem fuerit, hominum numero minorem. Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Eccli. 16.. Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahae quem eduxit foras, ait: etc. Gen. 15.. In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiae regis, id est, regalis animae, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio. Per sortem praecipitur dividi haereditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere haereditatem Ruben, Gad, et dimidiae tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat haereditatem tribui Judae et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiae tribui Manasse. In caeteris sors mittitur: unde puto, quod in coelesti haereditate aliqui non venient ad sortem, neque cum caeteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum haereditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judae, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum caeteris non ducuntur ad sortem, sed optima quaeque virtutum merito percipiunt, caeteri sorte utuntur jure victoriae: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim praecipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Joan. 17.. Et alibi, etc. Matth. 19.. Et alibi, Joan. 17.. Haec omnia non sorte descendunt, sed dilectionis praerogativa. . ISID. Sexcenta millia armatorum de Aegypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad coelestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo coeleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad aeternam beatitudinem praedestinantur.
Copyright information for VulgGlossa